monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 33, 2
Quoniam ex officio nobis iniunctae administrationis incumbit, animarum curam agere quarum exactissimam rationem districtus iudex in examine terribili postulabit a nobis; excellentiae tuae, quaesumus, non sit oneri, si te deprecamur ut dominum, hortamur ut regem, docemus ut filium; nec enim alligatum est in ore nostro verbum Domini; sed in spiritu libertatis loquimur, quod salutem animabus, quod quietem populis, quod Ecclesiae libertatem, quod honorem Deo, et patriae liberationem conferat, atque ab erroris invio ad viam veritatis et iustitiae te reducat.